la fortuna

Sogni, Sfoghi e Poesie

Moderatore: CONGREGA

Rispondi
Elara
Civites Fidelis
Civites Fidelis
Messaggi: 138
Iscritto il: 25/01/2007, 23:44

la fortuna

Messaggio da Elara »

vorrei riprendere il post sulla fortuna..con un carmina burana a me molto caro

O Fortuna, velut luna
statu variabilis,
semper crescis aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem, potestatem,
dissolvit ut glaciem.
Sors immanis et inanis,
rota tu volubilis,
status malus, vana salus
semper dissolubilis,
ob umbrata et velata
mihi quoque niteris;
nunc per ludum dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis
mihi nunc contraria.
Est affectus et defectus
semper in angaria.
Hac in hora sine mora
cor depulsum tangite;
quod per sortem sternit fortem
mecum omnes plangite!
Fortune plango vulnera
stillantibus ocellis,
quod sua mihi munera
subtrahit rebellis.
Verum est quod legitur
fronte capillata,
sed plerumque sequitur
occasio calvata.
In Fortunae solio
sederam elatus
prosperitatis vario
flore coronatus;
quicquid enim florui
felix et beatus;
nunc a summo corrui
gloria privatus.
Fortunae rota volvitur;
descendo minoratus,
alter in allum tollitur
nimis exaltatus
rex sedet in vertice:
caveat ruinam!
nam sub axe legimus
Hecubam reginam.

L'adoro ? solenne e rivelatore :wink:
Rispondi